COMMERCIA

COMMERCIA
COMMERCIA
generi humano perquam necessaria, abundantiâ unius regionis alterius inopiam pensant, et quae ad vivendum vel saltem commode vivendum cuique necessaria sunt, large suppeditant. Quî enim Athenae olim, cui το λεπτόγαιον Thucydides, l. 1: tribuit: et similis hodie Athenis tam sterilitate terrae, quam ingeniorum fertilitate Norimberga: Decus item mediterranei maris Venetiae, sine Commerciis, unquam tales tantaeque evasissent? Quin etiam, si vel maxime fertili agrô sita sit civitas, multa tamen utilia, multa quoque necessaria desint oportet; Cum secundum Virg. l. 1. Georg. v. 54. 57.
----- Hîc segetes, illinc veniant felicius uvae,
India mittat ebur, molles sua tura Sabaei.
Quare Emporia constituta, Nundinae concessae, electa quoque sunt pro Commerciis stabiliendis Oppida, quibus Stapulae ius concederetur, eoque vectores cogerentur, non prius cum mercibus aliorsum pergere, quam expositis per aliquot dies in Stapulae foro suis mercibus. Vide apud Limnaeum, Iur. Publ. l. 2. c. 9. num. 31. Hinc iure gentium non tantum personis, sed et mercibus, de trausitu per alienas terras cautum est. Nam quo minus gens quaeque cum quavis gente sepositâ commercium colat, impediendi nemini ius est: id enim permitti interest societatis humanae; nec cuiquam damno id est. Quam in rem Philo, Leg. ad Caium, Πᾶσα δὲ ςθαλαττα φορτηγοῖς ὁλκάσιν ἀκινδύνως διαπλεῖ ται, κατὰ τὰς ἀναδόσεις, ὧνάλλήλαις ἀγαθῶν ἀντεκτίνουσιν αἱ χῶραι κοινωνίας ἱμέρῳ, τὰ μὲν ενδέοντα λαμβάνουσαι, ὧν δὲ ἄγουσι περιουσίαν, ἀντιπέμπουσαι. Θθόνος γὰρ οὐδέποτε πᾶσαν τὴν οἰκουμένην ἐκράτησεν, ἀλλ' οὐδὲ τὰς μεγάλας αὐτῆς ἀποτομὰς, Mare omne navibus onerariis tuto satis navigatur, eô commerciô, quod ex naturalis societatis desiderio inter nationes intercedit, dum mutuo aliarum copia aliarum inopiae succurrit. Nam invidia numquam aut orbem universum, aut magnas eius partes invaist. Et apud Florum est, l. 3. c. 6. Sublatis commerciis, rupto foedere generis humani. Euripides quoque Supplicibus Theseum inducens loquentem, his, quae humana ratio in commune bonum reperit, navigationem propterea annumerat, his verbis:
Πόντου τε ναυςολήμαθ᾿ ὡς διαλλαγὰς
Ε῎χοιμεν ἀλλήλοισιν ὧν πένοιτο γῆ.
Et cuique terrae quae suum ingenium negat,
Supplere ratium pelagits discursibus.
Quoniam autem transeuntibus mercibus securitas praestatur, aliaque ob hoc onera sustinentur, ad ea compensanda vectigal aliquod mercibus imponi permittit idem Ius, dum modus causae non excedatur. Sic vectigal equorum et neti, quae Isthmum Syriacum transibant, accepisse Rex Salomo legitur, 1. Regum, c. 10. v. 28. et c. 12. v. 14. De ture Plin. l. 12. c. 14. Evehi non potest, nisi per Gebanitas. Itaque et horum Regi penditur vectigal. Sic ditati Massihenses ex fossa, quam ex Rhodano in mare Matius duxerat, πραττόμενοι τοὺς ἀναπλέοντας καὶ τοὺς καταγομένους. Vectigal exigentes ab iis, qui navibus ascenderent aut descenderent, ut Strabo narrat, l. 4. Idemque, l. 8. nos docet, Corinthios ab antiquissimis usque temporibus vectigal percepisse, de mercibus, quae ad vitandum Maleae flexum, terrâ de mari in mare transferebantur. Quemadmodum pro Rheni transitu pretium accipiebant Romani. Etiam in pontibus pro transitu datur, inquit Seneca: et de fluminum transitu pleni sunt Iureconsultor. libri. Sed frequens est; ut aequus modus non servetur, cuius rei Phylarchos Arabum incusat Strabo, l. 16. hôc additô: Χαλεπὸν γὰρ εν τοῖς τοσούτοις καὶ αὐθάδεσι κοινὸν ἀφοριςθῆῃαι μέτρον τὸ τῷ ἐμπόρῳ λυσιτελὲς, Difficile enim est, ut inter validos et feroces definiatur modus mercatori non gravis. Vide de iisdem Phylarchis, Petrum de Valle, Itiner. Tom. 4. et plura hanc in rem, apud Hug. Grotium, de Iure Pacis et Belli, l. 2. c. 2. num. 13. et 14. Auctorem Anonymum, Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. de Commerciis, Sprengerum, in der kurtzen Wechsel-Pratick, p. 12. et seqq. Io. Baptistam Tavernier, Itiner. et hîc passim, ubi de Comite Commerciorum, Foro, Mercatura, Stapulis etc. item ubi de mercium qualibet, suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • commercia — com·mer·cia …   English syllables

  • commercia — plural of commercium …   Useful english dictionary

  • Commercia off-the-shelf — Composant pris sur étagère Un composant pris sur étagère (commercial off the shelf ou COTS) est un mot d origine anglo saxonne utilisé dans le jargon électronique français pour désigner un composant fabriqué en grande série et non pour un projet… …   Wikipédia en Français

  • commercia belli — /kamarsChXitys belay/ War contracts. Contracts between nations at war, or their subjects. Agreements entered into by belligerents, either in time of peace to take effect in the event of war, or during the war itself, by which arrangement is made… …   Black's law dictionary

  • commercia belli — /kamarsChXitys belay/ War contracts. Contracts between nations at war, or their subjects. Agreements entered into by belligerents, either in time of peace to take effect in the event of war, or during the war itself, by which arrangement is made… …   Black's law dictionary

  • commercia belli — Contracts between citizens of belligerent countries …   Ballentine's law dictionary

  • commercia belli — kə|mərsh(ē)əˈbeˌlī, (ˌ)lē; kə|merkēəˈbeˌlē noun plural Etymology: New Latin, from Latin, plural of commercium belli stipulation, treaty, literally, intercourse of war : agreements between enemy states (as truces, capitulations, safe conducts, and …   Useful english dictionary

  • extra commercia — /ekstra kanwrs(h.Xi)ya/ Property once dedicated to public use is extra commercia …   Black's law dictionary

  • extra commercia — /ekstra kanwrs(h.Xi)ya/ Property once dedicated to public use is extra commercia …   Black's law dictionary

  • Gymnase de la rue des Alpes — Bâtiment principal Généralités Création 1910 Pays …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”